Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ego tamen arbitror, quod hic locus ad iudicii formam uideatur esse referendus; euangelium etenim non solum fidei doctrina. [*]( 1 Ps. 118,154 3*Luc. 6, 37 11 Ioh. 5, 30 18 Gen. 1, 26 22 Ps. 103, 24 23*Prou. 8, 27.30 24 Ioh. 1, 3 ) [*](def. A) [*]( 1 forte Na 3 altero Ov 4 et non iudicabimini Na 5 peccato] pec- catum Pml 6 ipao MNa 7 agat] hahet O 8 nee MmlPml 9 nnlla offensione Oav. om. cet., cf. p. 463, 25 10 audistis MN 11 sit] est 0 inquid MJRml quidquam GN 13 faceret nichil 0 14 subditur Pm1 auertunt Ontl 15 quoque hoc 0 17 pater sine filio 0 23 et om.v 24 adplaudebam M 27 consortem esse av )

461
sed etiam morum est magisterium et speculum iustae conuersationis. inuenio in euangelio, quod dominus Iesus multorum affectus et officia susceperit, ut doceret, quomodo nos in his conuersari oporteret officiis. suscepit personam pastoris et ait: pastor bonus animam suam ponit pro ouibus suis, ideoque pro rationabili grege se ipsum passioni corporis non negauit, ut ouem lassam crucis suae humeris superponens pii oneris functione recrearet.