Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Aut fortasse, quia dixerat: iudica iudicium meum, ideo subtexuit miserationes domini nimium multas esse; graue est enim de alio iudicare. unde etiam scriptum est: nolite iudicare, ut non iudicemini. cum enim unusquisque sit su-

orum conscius peccatorum, quomodo potest de alterius iudicare peccato ? iudicet de alterius errore, qui non habet quod in se ipse condemnet, iudicet ille, qui non agat eadem quae in alio putauerit punienda, ne, cum de alio iudicat, in se ferat ipse sententiam, iudicet ille, qui ad pronuntiandum nullo odio, nulla offensione, nulla leuitate ducatur. audisti hodie, quid iudex uerus et iustus locutus sit: non possum, inquit, ego a me facere quicquam.