Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Est et caput summa studii atque operis nostri, summa negotii, summa spei. summa uirtutum. omnis autem summa est studii nostri, ut simus humiliores, ueritatem sequamur, quam non uidet extollens se, frustra inflatus mente carnis suae et non tenens caput. quod sit hoc caput euidenter expressit dicens: ex quo omne corpusper compaginationes et colligationes subministratum et copulatum crescit inincrementum dei.

et in Esaiae libro dicit dominus per prophetam: auferam a Iudaea caput et caudam, initium et finem. hoc caput Iudaea quod tenebat amisit, quae Iesum dominum non recepit. ubi fides est, et initium et finem habemus, ubi perfidia, nec initium nec finis est. ecclesia principium habet, quae Christum habet: Christus enim ecclesiae principium est, primogenitus ex mortuis. habet et finem, quia ipse est primus et nouis-

simus, ipse est finis legis ad iustitiam omni credenti. synagoga nec initium nec finem habet, quia nec in principio inuenit quod sequatur nec in fine quod speret. inflatus ergo caput non tenet. hoc est illam Christi humilitatem qua descendit usque ad crucem. descendit usque ad inferos. ideo Iudaeus non [*]( 12*Col. 2.18—19 14*Col. 2, 19 17*Esai. 9.14 22 Col. 1, 18 23 Apoc. 22, 13 24 Rom. 10, 4 ) [*]( 1 hoc-2 poterit om.A 2 potuit Rml solumNPml 6 profundum Pm2 10 negotii summa spei summa om.P 11 humiies v 12 mentis Aml 13 alt. capit Rml 15 colligationis Pml 16 in om.PmlRml augmentum 0 18 iuda 0 20 perfidiae P 21 fines Pml ecclesia-22 enim om. codd. praeter OR,s pr. habet-enim suppl. Pm2 22 ecclesiae om.OP 23 pr. et om.M 25 sinagoga AMPR 26 finem P 27 humilitatem Christi a qua] quae AGMm1 28 usque-usque om O ad crucem-usque om.Pm1 )

447
credidit. quia contempsit dicentem: discitea me, quiamitis s um e t humilis corde e. haec humilitas uirtutum omnium caput est. quae totum uelut quoddam nostrorum actuum fouet corpus.