Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Alius propter diuitias uiuere cupit, alius propter filios. hic propter uerbum dei uiuificari petit, sicut Symeon domini expectauit aduentum; unde et dominum in templo accipiens ait: nunc dimittis seruum tuum in pace, quia uiderunt oculi mei salutare tuum, adserens uiuendi sibi cupiditatem aliam non fuisse nisi ut Christum uideret. denique uidit et uinculis solui corporis postulauit.

Possumus etiam intellegere: iudica iudicium meu m. quasi grauior nobis causa sit de iudicio nostro quam de errore dicenda; erranti enim facilius datur uenia quam inprobe in alium iudicanti. necesse est enim eam formam in te redire iudicii, quam in alium ipse decernendam putaueris.

Sequitur uersus tertius : longe est a peccatoribus salus. quoniam iustitias tuas non exquisierunt. quorum serum est iudicium, eorum salus longe est; sed ipsi sunt sui auctores periculi, qui domino non adpropinquarunt. ideo facti sunt longe. quia uoluntate sua a salutis se gratia separauerunt; non refugit eos salus, sed ipsi salutem qui se elongauerunt. uenit ad Iudaeos, sed illi salutem non receperunt. quomodo non receperunt. audi Iesus salus est, Iesus filius hominis nuncupatus est; uenit filius hominis quaerere e t saluum facere [*](1 cf. Hebr. 12, 6 3I Cor. 15, 26 4 cf. Ps. 118,154 8 Luc. 2, 29 30 13 Ps. 118, 154 18*Ps. 118,155 26 Luc. 19,10 ) [*]( 2 donat MOv damnat cet. a (poena—aeterna Tm2a) 3 enim om.A 4 uere- )[*](dtj. A) [*]( cundiae ARml uerecundia GM exemplo—p. 461, 7 recrearet desunt in A. 5 tamen] add. dei Oav 7 uiuificare Mm1 simeon GR 8 unde] uidit Ov et] etenim PR enim Ov domino GR accipiens ante in ir. N PТa, om.O Rv et ait Ov 10 adserens] add. ait P 12 corporis om.0 postolauit Rml 14 grauior] add. a Ov 16 est om.R 18 Sequitur-tertius om. a uersus om-NOP tertius] III GP, om MNO 19 iustificationes Gm10 inquisieruntO exquesieunt Rml 21 auetoris Pml appropinquauemnt Oml 22 uolnntates suas (om. se) 0 23 solus Rml 24 illi] ipsi ORv 26 uenit] add. enimOv )

459
quod pe ri era t, sed Iudaei dimitti sibi latronem postularunt Iesum repudiauerunt.\'