Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Alius propter diuitias uiuere cupit, alius propter filios. hic propter uerbum dei uiuificari petit, sicut Symeon domini expectauit aduentum; unde et dominum in templo accipiens ait: nunc dimittis seruum tuum in pace, quia uiderunt oculi mei salutare tuum, adserens uiuendi sibi cupiditatem aliam non fuisse nisi ut Christum uideret. denique uidit et uinculis solui corporis postulauit.

Possumus etiam intellegere: iudica iudicium meu m. quasi grauior nobis causa sit de iudicio nostro quam de errore dicenda; erranti enim facilius datur uenia quam inprobe in alium iudicanti. necesse est enim eam formam in te redire iudicii, quam in alium ipse decernendam putaueris.