Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Uidemus in hoc saeculo insertos nexibus catenarum reos in specie pompae miserabilis duci, et nonnumquam hoc patiuntur insontes. ut tolerabilius sit mori quam talia subire supplicia. optant utique audiri bene sibi conscii, optant etiam hi, qui grauibus flagitiis urgentur, poenam mortis celeritate transigere, ut aliquanta conpendia poenarum lucrentur.

spes est etiam de iudicis misericordia. ipso exilio claustra carceris duriora sunt nec reditus in perpetuum omnibus intercluditur relegatis. si hoc operatur humanum examen, quanto magis Christi est omnibus expetendum! differtur diaboli iudicium, ut sit semper in poenis reus, semper inprobitatis suae innexus catena, conscientiae suae in perpetuum sustineat ipse iudicium.

ideo diues ille in euangelio licet peccator poenalibus urgetur aerumnis, ut citius possit euadere, diabolus autem nequaquam peruenisse ad iudicium demonstratur, nequaquam adhuc poenis esse subiectus. nisi quas ipse tantorum conscius scelerum soluit timore perpetuo, ne aliquando securus sit.