Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

separata est poena, ubidistat et culpa. ideoque alio loco scriptura ait: tempus incipere iudicium dei a domo dei. quos miseratur enim, cito [*](5 Ps. 118, 153 11*11 Tim. 4, 7 l4*Ps. 118, 154 22*Ezech. 9, 6 24 cf. Ps. 72, 5 26*1 Petr. 4,17, ) [*](1 alt. quia om.NPa 2 imitteris GM 3 disceremur M 6 ailhleta M adthleta R conuersionis AR 7 tum N 11 cordis scripsi corporis codd. av 12 consumaui PJ2 certaroina Mm1, add. agonem Tm2a 14 Sequitursecundus otn. a uersus v. om.N P II AP, om.GNO 16 arbitro se seripsi arbitri AOPR arbitres GMNTa arbitris v 17 etiam ususO 18 his Om1 19 iudicio ARml in iudicio Bnt2 22 ezeehihel A Ezechielem GMNOav , 21 diabolo Om2Pm1. add. et 0 sociis] add. eius 0 26 tempus1 add. est Ov 27 pro dei om.NOP Rav quos] add. nt 0 misereatur AmlORml miseretur Am2G miserator Pml )

457
castigat, ut non diutius adficiantur futuri expectatione iudicii, non prolixius misera reatus sorte macerentur, ut unusquisque reddat etiam duplicia peccata sua, quo tandem possit absolui. poena enim reorum quaedam absolutio delictorum est.

Uidemus in hoc saeculo insertos nexibus catenarum reos in specie pompae miserabilis duci, et nonnumquam hoc patiuntur insontes. ut tolerabilius sit mori quam talia subire supplicia. optant utique audiri bene sibi conscii, optant etiam hi, qui grauibus flagitiis urgentur, poenam mortis celeritate transigere, ut aliquanta conpendia poenarum lucrentur.