Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Gratias tibi agimus, Iesu domine, quod creasti nos et creatos feris bestiis, mutis animantibus praefecisti. maiora sunt [*](1 cf. Rom. 5,19 3*Phil. 2, 9-11 ) [*]( 2 perdidimus GM per—oboedientiam] per Christi humilitatem ANPRTa, om.GM, c/. p. 60,15 et Explan. ps. 61, cap. 4 extr. 3 inquit deus 0 inquid M 4 pr. nomen] add. quod A quod est JfOav, cf. Explan. ps.47,17 6 est in gloria 0 7 eligas AR legisNligas Pm2 llquaerebat] add. ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (loh. 12, 32) Tm2a 13 tuaestO 18 suam om. Rm1 23 seom.GP 24 suscipe Am1 25 noscebamO quem] quae A 27 domine iesu OPR (v) iesu christe a et scripsi sed et Pm2 Rm2 sed cet.av - )

455
uisitationis tuae munera. usitatos maiestatis tuae consortiis honorasti dicens: narrabo nomen tuum fratribus meis; suscepto enim corpore frater es factus nec dominus esse desisti.

maior redemptionis gratia. periclitantes morte propria redemisti, sicut scriptum est: expedit unum hominem mori pro populo. suscitasti mortuos dicens: soluite hoc templum. et in triduo resuscitabo illud ; in illo enim templo dominici Corporis omnibus resurrectio adcreuit.

resurgentes adaequauisti angelis, sicut dixisti: quoniam quae non nubunt et qui non ducunt uxores erunt sicut angeli in caelo, postremo ad dexteram dei in illo filii hominis solio conlocasti, sicut ipse dignatus es dicere: ex hoc autem erit filius hominis sedens ad dexteram uirtutis dei.