Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Considera, o homo, quid legas. non laborauit apostolus potentiam Christi probare, sed oboedientiam praedicare, sed demonstrare quanta sit humilitatis gratia, quantus eius profectus. si simplicibus accipias auribus, et Christum exaltauit;

sed Christus non quae sua, sed quae tua erant, illa humilitate quaerebat. accipe ergo argutis auribus: moraliter tibi profuit, mystice tuam redemit salutem. quomodo uis intellege, salus est tua. si putas quod Christo profuit humilitas sua, cui ergo non proderit? si illum exaltauit, quem non augebit?

factus est minister omnium dominus et auctor omnium uapulauit. pedes lauit, crucifixus est, mortuus est. sed in his omnibus detrimentum nullum uideo diuinitatis eius, profectum operationis agnosco. qui nihil habebat quod ad potestatem suam adderet, habuit quod ad cultum suae maiestatis adiungeret. audeo dicere: operationis suae munus amiserat, nisi id humilitas recepisset.

itaque nos quidem redemit, sed etiam sibi adquisiuit. nihil ergo humilitas adfert dispendii; ille qui se exinaniuit plenus est, ille qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, formam serui accipiens, in gloria est dei patris. suscepi quem nesciebam, agnoui quem non cognoscebam. confiteor quem negabum. ipsi genu corporis flecto. ipsi genu mentis inflecto. ipsum adoro quem ante fugiebam.