Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ille pro te suscepit illa quae tu despicis, ille pro te humiliauit se usque ad mortem et mortem crucis, ut tuae [*](6 I Cor. 15, 9 7 cf. Act. 9, 15. I Tim. 2, 7 11 cf. Rom. 4. 11 12 ef. Gen. 18, 27 13 Ps. 21, 7 15 cf. I Cor. 13, 5 17 Phil. 2, 5—7 23 cf. II Cor. 8. 9 27 cf. Phil. 2. 8 ) [*]( 2 adque Rm1 pr. et om.AOv in otioj in initio ARtn2 initio GMN PmlRtnlT 3 scilicet 0 licet eel. av 5 studit Pm1 Rm1 meritis 0 6 audisti P inquid GM Rm1 sum inquit av 9 graeciae R 10 dicit ARml 11 hanc ARm1 12 eloquio 0 limen 0 15 ioqaeretur passione 0 qui] quia P 16 fieri uult AGO 20 exinauit A. 22 formam Mm1 23 plebem AR plebeum 0 25 nnmquid ditior om. codd. praeter 0, a 27 et om.O alt. mor- tem del. 0 )

454
lapsum aboleret superbiae, ut, quod per unius Adae inoboedientiam perdideramus, per unius domini Iesu oboedientiam reciperemus. propter quod deus, inquit, illum exaltauit et dedit illi nomen super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, quoniamdominus Iesus in gloria est dei patris.

Considera, o homo, quid legas. non laborauit apostolus potentiam Christi probare, sed oboedientiam praedicare, sed demonstrare quanta sit humilitatis gratia, quantus eius profectus. si simplicibus accipias auribus, et Christum exaltauit;