Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Illo igitur igneo gladio iniquitas exuretur quae sedet super talentum plumbeum. ideo unus ignem illum sentire non potuit qui [*]( 1 cf. Gen. 3, 24 4*Ioh. 21, 22 7 cf. Matth 16, 19. 14, 29 8*Ps. 65, 12 12*Cant. 8, 6 15 Luc. 17, 7 *Ps. 65.10 17 cf. Cant. 8. 7 19 cf. I Cor. 3,12—13 23*Ps. 24,3 25 cf. Zach. 5,6—7 ) [*]( 1 uelj et Pmlav enam A pr. paradysi AGMR ali. paradysi AMPm2R 4 si] sed GMml, del. R, om.av 6 paradyso AMNR 8 ut om XOPmlTa 9 et orn a 13 habuerit hic av caritates Pml 14 qui totieusj quotiens AR 15 pr- dicit AGMOP alt. dicit MOPR examinasti M examinauit cei. av 16 ignej ipse APRm1, om Na examinaoit ARml 18 eam a excludit GMNOPm1R 19 ardobor G ardebo MOPav 20 inferni Aav 21 totus om. 0 24 confundantur Rml 25 iniquitatÎs Rml exuritur AR qui M sedit AGPmlRml 26 unasj add. illum ARml ) [*]( 29* )

452
est iustitia dei Christus, quia peccatum non fecit; nihil enim ignis in eo quod exurere posset inuenit. denique soli eleuatae sunt portae aeternales, ut introiret rex gloriae, non reus causae.

et hic quidem mortem caro illius gustauit; neque enim aliter posset resurgere. quod legi, praesumo, quod non legi, ueneratus scientibus derelinquo unum confitens, quia, quicquid caro illa subiit, ideo subiit, ut uiam ceteris uel triumphandi per martyrii passionem uel transeundi in paradisum suis uestigiis reformaret. nemo ergo sibi adroget, nemo de meritis, nemo de potestate se iactet, sed omnes speremus per dominum Iesum misericordiam inuenire, quoniam omnes ante tribunal eius stabimus. de illo ueniam, de illo indulgentiam postulabo; quae enim spes alia peccatoribus ? .