Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Contuere etiam aliquem in martyrio constitutum. frequentibus adflictum subpliciis, retrusum in tenebras, graui fractum pondere catenarum, neruis crura distentum, euisceratum eculeo, exaratum ungulis, adustum candentibus lamminis perseuerantis fidei uirum. sed iam taediantis animi, quod diutius differatur sacrae mortis corona, dicentem: uide humilitatem meam e t erue m e, quoniam legem tuam non sum oblitus. non solum enim in studiis atque propositis, sed etiam in temptati- i [*](2 Ps. 24, 18 12.20.29*Ps. 118, 153 18 cf. Eph. 6,12 ) [*]( 2 meamj meum G, om.AR 3 his (bis) Oml 9 ac diebus] acfcibus Am1 14 unguit 0 cottidie MOntI diuina scriptura 0 15 plurimus Rm1,om.0 16 adletam M adhletam Pm1 24 martirio AOR costitatam 0 25 tenebris Rml fracto AGPmlR 26 equaleo v 27 lamminis N laminis cet. av 28 etiam tediantes Pml differetur ANPB ) [*]( LXII. Ambroe. Pars 5. Petsehenig. ) [*]( 29 )

450
onibus humilitatem dici posse testimoniis scripturarum docemur. siquidem lectum est: homines acceptabiles in fornace humilitatis; ταπεινώσεως enim Graecus dixit, quod est humilitatis. hoc ideo posui, quia plurimi habent Latini in fornace adflictionis. Latinus discernit. Graecus non separat: ταπεινωσις* et humilitas uirtutis dicitur et humilitas adflictionis. nihil inpedit, si Latinus separat; non enim Graecus ex Latino transtulit, sed Latinus ex Graeco.