Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Dicit etiam synagoga, cuius mysteria hoc loco plerisque uidentur exprimi; quae cum se reici iam uideret propter totius plebis inpietatem, solabatur se tamen, quia ipsum Christum de populo suo, Petrum Iohannem Iacobum Christo adhaerentes uidebat, quia habebat eloquia sibi credita, et ideo dicebat: fusca sum et decora, filiae Hierusalem, fusca per increduli-

tatem, decora per legem, fusca per lapsum, decora, quia dilexit me sol et prior facta sum congregatio dei. nolite refugere me, quia fusca sum; ideo fusca sum, quia sol me reliquit iustitiae, qui ante inluminare consueuerat. amisi colorem uultus mei. obtunsa facta est acies oculorum meorum, quibus ante solem uidebam; in tenebris ambulo, quia diem Christi nescio. nolite tamen despicere me, quoniam qui reliquit potest rursum aspicere, misereri iterum.