Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

proferre quae sentiat antequam loqui discat, timens, ne in multiloquio peccatum contrahat. unde puto et Pythagoram illum philosophum imitatorem iuuenis huius prophetici instituisse sectam, ut discipuli sui quinquennio non loquentes tanto silentio loqui discerent, cum praesertim et Dauid superioris aetatis quam Pythagoram fuisse non dubium sit, qui ait: dixi: custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam. et quia forte aliquando aliquid

locutus esset incautius, ideo postea a deo poni ori suo custodiam postulabat. Esaiam quoque Pythagoricis anteriorem fuisse quis nesciat ? qui cum audisset: clama, non prius clamauerit, quam audiret quid clamare deberet; respondit enim: quid clamabo? unde dictum est ei: omnis caro faenum, uerbum autem domini manet in aeternum, et prophetica uoce clamauit.