Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

denique his curribus Pharao fugientes Hebraeos facile conprehendit. sicut ergo equi iuncti concorditer trahunt currum et patienter suscipiunt iugum et portant congrua cum gratia et iugi illius susceptione mansuescunt, sic et congregatio nationum gentilibus indomita moribus se ante iactabat; ubi uero suscepit iugum dicentis: tollite iugum meum, quia leue est est, et onus meum, quia suaue est, et coepit sponsa Christi concordia et mansuetudine populorum esse sublimis et toto circumferri orbe, tamquam currus equis uelocibus supra mundum rapta ascendit ad sponsum.

Denique et in posterioribus Canticorum partibus dicit: posui te currus Aminadab. multos currus habet in se ecclesia, quos omnes spiritalibus habenis dominus regit, et una anima