Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

in tantum doctrina apostoli Corinthii profecerunt, ut, qui ante non poterant nisi sicut paruuli lac solum bibere, postea in omnibus diuitiis abundarent cognitionis et uerbi. delectabatur ergo Dauid in omnibus diuitiis cognitionis scientiae sapientiae, in omni actu bonorum operum. et si quis nunc intentus diuinis triplicem illam sapientiae hauriat disci- plinam, ϑεωο̰ητιϰήν , ποαϰτιϰήνι, λοϒιϰήν, bono studio percipiendae cognitionis pulchrior erit, exequendae rationalis moralisque doctrinae gratiam tenens. qui prophetica aenigmata dei spiritu reuelante cognouerit, euangelii altitudinem in operibus et consiliis conprehenderit, apostolici sermonis moralitatem aduerterit, is tamquam in omnibus diues uberem capiet uoluptatem.

Et quia suauis est corporalis uoluptas, ideo non quasi pro gratiae qualitate cum spiritalibus conparatur, sed quasi ad [*](4 ci. Apoc. 5. 3 6 Ps. 118. 14 12*1 Cor. 1. 4—5 17 cf. I Cor. 3,2 ) [*]( 1 foenum MN fenum Ov 2 functi AR est officio 0 iudicium dei est MN iudicium dei locutus est 0 3 non] add. sicut GPTav suntsicut MN 4 sicut] sunt v, om. GMm2a uel] et a aperire librum av 6 inquid Mm2, om. Mm1NPT 8 uestimentis AOR uineis 0 oliuetis Am2 MNT 10 spiritales Aml 11 dicit apostolus 0 13 nostri om. a 14 quia] qui A 15 terl. in om. Ga 17 solum lac 0 19 et in v 20 diuinis intentus 0 21 bono MNPm2T bonus eel. av 22 palcrior M 24 comprehenderit et consiliis av COn (com-) prehendere GP 26 uoiuntatem 0 27 uoluntas N )

40
testimonium suauitatis arcessitur, siquidem et apostolus docet inuisibilia et sempiterna dei a nobis per ea intellecta esse quae facta sunt. in Cantic-is quoque habemus scriptum: equae meae in curribus Pharaonis adsimulaui te, proxima mea.