Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Inuia, inquit, testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus diuitiis. alii in auro, alii in argento, alii in uestibus, alii in possessionibus uinetis oleis segetibus, alii in operibus picturae, marmorum, in diuersis denique singuli delectationes habent: spiritalis in uia testimoniorum caelestium delectatur tamquam omne possidens patrimonium, in omnibus diues, sicut apostolus dicit: gratias ago deo meo semperpro uobis in gratia dei nostri quae data est uobis in Christo Iesu, quia in omnibus diuites facti estis in ipso, inomni uerbo et in omni scientia.

in tantum doctrina apostoli Corinthii profecerunt, ut, qui ante non poterant nisi sicut paruuli lac solum bibere, postea in omnibus diuitiis abundarent cognitionis et uerbi. delectabatur ergo Dauid in omnibus diuitiis cognitionis scientiae sapientiae, in omni actu bonorum operum. et si quis nunc intentus diuinis triplicem illam sapientiae hauriat disci- plinam, ϑεωο̰ητιϰήν , ποαϰτιϰήνι, λοϒιϰήν, bono studio percipiendae cognitionis pulchrior erit, exequendae rationalis moralisque doctrinae gratiam tenens. qui prophetica aenigmata dei spiritu reuelante cognouerit, euangelii altitudinem in operibus et consiliis conprehenderit, apostolici sermonis moralitatem aduerterit, is tamquam in omnibus diues uberem capiet uoluptatem.