Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

quanta autem fide et iustitiae gratia est, ut more dei sit, qui fidem tenet et opera exercet iustitiae, et quantum amittit, quem uomuerit ex suo ore dominus Iesus et ex suis uisceribus eiecerit! quam pius tamen, qui et iustos in ore suo tenet et iniustos non ante euomit quam denuntiet euomendos, ut uel huiusmodi admonitione conuersi dignum aliquid efficiant quo non uomantur! nunc tertium uersiculum consideremus.

In corde, inquit, meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. propterea ergo mysterium regis bonum est abscondere; peccat enim deo, qui commissa sibi secreta mysteria putauerit indignis esse uulganda. periculum itaque est non solum falsa dicere. sed etiam uera, si quis ea insinuet quibus non oportet.