Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Unde et illud de Iacob, quod supra diximus: deus qui pascit me a iuuentute mea, manifestatur nobis de eo dictum, qui tulerit iugum uerbi in iuuentute sua et recedens ab Esau et similibus eius sedit singulariter, in se tempus expectans, quo possit cum disciplina proferre sermonem; et propterea spiritali est donatus alimento, adhuc aeui integer, sed ueteranus consilio. neque enim dignum est ut credamus, quod tantus patriarcha ---------- [*](2 ) de corporali cibo dixerit: deus qui pascit me a iuuen tute mea, quia nec corporalem panem desiderabat, cum diceret: si dominus deus mecum e s t. det panem mihi manducare et uestem indui. omnium, quae das mihi, decimam decimabo tibi. nam si patres nostri spiritalem escam manducauerunt et spiritalem potum biberunt. quanto magis sanctus Iacob cibo pastus est spiritali!