Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

unde etiam in Lege scriptum est: adtende tibi. ne fiat uerbum absconditum in corde tuo. tibi, inquit, adtende; non utique dicit pecuniae tuae, non possessionibus tuis, non uiribus corporis, sed animo tuo ac menti tuae, unde omnia consilia, facta cogitationesque manant. tibi ergo adtende ibi, ubi potiorem esse te nosti. nosce te ipsum. quod Apollini Pythio adsignant gentiles uiri, quasi ipse auctor fuerit huius sententiae, cum de nostro usurpatum ad sua transferant et longe anterior Moyses fuerit. qui scripsit librum Deuteronomii, quam philosophi qui ista finxerunt.