Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

a me recessisti, quia ego cracem tuam non suscepi ut mundi redemptionem, sed ut noxii damnationem. qui autem receperunt sicut salutis auctorem, in meridie sunt; illis luces, illis refulges, illis calet gratia tua sicut meridies. mihi matutinus eras cum adhuc crederem, sed non credebam plene. quia non sum inuenta in meridie sicut Ioseph cum fratribus suis, qui cenabant meridie. illis meridies factus es, qui pascuntur in diuitiis tuis et in te sperant. ideo, ut dixit Dauid, deduces eorum iustitiam tamquam lumen et iudicium eorum tamquam meridiem. [*]( 2* Cant. 3, 4 4 cf. Cant. 5, 1 (4, 16) 5*Cant. 1. 7 (6) 8 cf. Ps. 118. 61 10 .15*Cant. 1, 7 (6) 12 cf. eant. 3, 1 16 cf. Ps. 9. 22 (10. 1) 23 cf. Gen. 43,16 24 cf. Ps- 36, 3 25 cf. Ps. 36. 6 ) [*]( 1 quem] quae A 2 quae] qui P R dixit N diligit MS 3 pr. eum] enim M derelinquam 0 6 .7 quur APR dicis post cur tr. 0 7 demisisti Rml patrem A 8 fidem 0 credulitatem. quem 0 9 perfidiae] perdie Mm1 per diem NT 11 esse om. MXT tenet Oa 12 in noctibus eum MN inquid MP m1 mihi inquit OR 14 tantam T praerogatiua A. praerogatiuae NM2 Pm1 16 proprior Am1 prior N 19 recepenmt] add. te, domine v 22 quia — in meridie om. AGmlMNOPTml inuentus G 23 qui post Ioseph tr. a cenabat Aa alt. meridie AGmlN Pml factusj es meridies 0 24 et ideo 0 25 deducis APT J )

27