Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

In quo corrigit iuuenior uiam suam? superiorum octo uersuum non absurda nobis cecidit disputatio, ideoque et sequentia persequi studium fuit. et primum litterae secundae, hoc est \'Beth\', interpretatio consideranda est. quae in Latino conuersa \'confusio\' declaratur.

sed qui uiam suam corrigit, non confundetur. uerum quia is, qui corrigit, ante in errore fuit — quomodo enim corrigitur, nisi quod ante deflexum fuit a uero ? —, utique in lapsu positus et adulescentiae luxu ac lasciuae aetatis captus inlecebris, ubi ad iuuentutis prouectus confinia sobria mente resipiscit, tamquam confusus animo, quonam modo erubescenda deponat et plena probitatis adsumat, diu secum uoluit et diuersis fluctuans cogitationibus librat atque examinat posteriora obliuiscens et ea quae sunt priora appetens, quemadmodum uiam suam corrigat offensionemque adulescentioris aetatis seria iuuentutis fronte praetexat.

unde ne diu dubitet huiusmodi et m incerto haereat, dat propheta consilium quasi cum eo ipse deliberans; tunc enim salubriora consilia credimus, si propensiore meditatione examinata uideantur. sed ipsa deliberationis susceptio docta [*]( l*Ps. 15.10 6*Ps. 118. 9 17 cf. Phil. 3. 13 ) [*]( 1 pr. dereliquid Rml alt. derelinquis G 3corruptionem]add. In psalCXVIII littera (om. R) Beth AGMR Beth N Explicit sermo de littera prima (add. quae est Tm2) Aleph (om. Gm2P). Incipit de littera secunda in eodem psalmo quae dicitur Beth Gm2 PT Explicit sermo primus. Incipit sermo secundus a Sermo secundus. Beth praeser. v 10 latinum GTird cod. Casin. 154a 11con- funditur O aU. corrigitur NOT 12 deflexum fuit] deflexit Gmlav deflexus fuerit 0 13 lapso Mml laseiuiae Gm1R 15 resipiscit A resipuit 0 resipiscat Gm2Tm2 resipiscet cet.av quonam v quo Geod. Casin. 154 a quodam tet. 16 deponit Nm2 adsumit Am2Nm2 uoluat Gm2Tm2 17 libret Tm2 posterioraj superiora Gm1Mm2 (inmg.) av 20 fronte] sponte T in GNm2a, om.cet. v 22 salubria MNT ) [*]( 2* )

20
definitione distinguitur, ut diuersarum cogitationum concursus auferat, dicens: in quo corrigit iuuenior uiam suam? hic enim deliberantis est finis, quo uiam suam corrigat.