Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

per quam et mortui locuntur nec solum locuntur, sed etiam sicut Abel clamant. at uero iniusti anima nec uiuentis clamat, quia deo mortua est. nihil in illa sublime, nihil magnificum est quale eorum, quorum sonus in omnem terram exiuit et uerba in fines orbis terrarum. gracili uoce loquebatur Moyses et plus omnibus audiebatur, cotidie auditur in ecclesia. ab illis solis, hoc est Iudaeis, non auditur. qui aure audiunt, sed non audiunt. prophetae dicitur alteri: exalta uiribus uocem tuam.