Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Audi quia caro domini umbra erat: ecce dominus sedet super nubem leuem et ueniet in Aegyptum. et Dauid dicit: sub umbra alarum tuarum protege me. factus est igitur exinanitus umbra nobis, quos sol iniquitatis exusserat. uidimus ergo in umbra eum, cum adhuc fides prima proeederet.

sed nunc iam totum inluminat mundum et tamen adhuc eum per sui corporis, quae est ecclesia. umbram uidemus, nondum facie ad faciem; neque enim oculi corporis diuinitatis possunt recipere fulgorem. haec quoque umbra totum cotidie protegit orbem terrarum. profuit igitur conclusio; conclusit enim deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. sed iam consideremus, quid in conclusione dicendum est et unde incipiendum.