Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Octauus uersus est: initio cognoui de testimon iis t ti i s, quia in aeternum fundasti a. de testi- moniis, inquit, tuis ab initio cognitionem et fidem adsumpsi quod in aeternum fundata sunt; testimonium enim fidele est et praestat paruulis sapientiam. si cognouisset Adam et Eua, quod quasi paruulis data essent cautiora praecepta, ne usurparent sibi scientiam boni et mali, quam recto discrimine definire non possent, paradisi incolatum in perpetuum uindicare potuissent. si considerent

homines, quia sanguis hominis ad deum clamat, manus proprias a nece hominis abstinebunt. si custodiant praecepta quae dedit dominus coram caelo et terra testibus dicens: audi, caelum, et auribus percipe, terra, scientes quia, quicquid flagitii commiserint. aduersus legem domini fecisse angelorum et potestatum, sanctorum quoque hominum testimoniis arguantur, supra haec testimonia fundamentum sibi constituent. quia aeterna sunt atque perpetua. et nos ergo opus nostrum aedificemus supra fundamentum testimoniorum caelestium, ut non ardeat sicut lignum aut stipula, sed sicut aurum probetur, ut aeterno maneat nixum fundamine. [*]( 1.4*Ps. 118,151 4 cf. Hebr. 10, 1 8 Ps. 118, 152 16 cf. Gen. 4,10 18*Esai. 1, 2 23 cf. I Cor. 3, 12-13 ) [*]( 2 omnes uiae tuae 0 3 recipit AOBav recepit cet., cf. p. 416, 23 4 ueritatem Ov alt. in om.G umbram Ov 6 eum] enim GNPB 7 redimet Rml 8 Octauus-est] Sequitur VIII P,om.Na, add. VIII G 9tuis om.A 10 inquid M adsumpsi] add. et 0 11 fundati 0 12 cognouissent ARv 13 essent] add. eis a 14 paradysi MB 15 uendicare MOa, add. non 0 17 homines Aml 19 terram Pml qaiaom.GNPRT (nona) 20 feeisse] add. quod Tm2a 22 constituant quae M 23 adqae Rml 25 stipulam AN maneant nixa. APB 26 nihil subseript. in codd. )

445