Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ea specie etiam zelus durus est caritatis et alae eius alae ignis. habet alas sicut columba. sunt enim pennae columbae deargentatae. quibus euolat qui diligit, dicens: ecce elongaui fugiens et mansi in solitudine. sed alae caritatis alae ignis, quibus dilectionis inflammat ardorem. hoc uapore feruentes fecit dominus angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem, [*](7 cf. Rom. 3, 4. Ioh. 6, 27 9*Col. 1,13 12 cf. Ioh. 6, 28 l5*Rom. 8, 35 17*Rom. 8, 38 22 cf. Ps. 67,14 23 Ps. 54, 8 26 cf. Ps. 103, 4 ) [*](def. A) [*]( 1 zelus] add. tuus a 2 ignis] add. et Rm2 μ3 iaundabunt FP m2 Rm2 υ, desinit F undabunt eet. a quia audit M quia uidit OPmlav 4 idoneus R putat esse] putasse PmlRml fortas?e Pm2Rm2 5 et]add. inOav possumus a 6 ipse a significauit M Rml aceipit Pm2 11 tui Pml tua Ov operetur Ov 12 sunt dei O 13 largiatur ORv subleuentur Gm1 subleuet MORυ honoren- tur Gm1 honoret MOPm2 Rυ tumulis GMNPml RTa sepulturae GMNPml Rm2Ta 15 qui M separauit Rml superaait a caritate christi 0 16 angostiae MR 18 neque—20 Iesu supplewi ex tradat. 8, cap. 36 extr.; cftractat. 3, 43 21 e aspice M 23 et uolat R elongaui] uolaui O 25 aucto- rem M feruentis Mml 26 facit Mm2 dominus fecit O )

437
sed non exurentem.

legimus et alam templi, supra quam diabolus temptans fecit ascendere saluatorem, quae erat in templi culmine. . sunt ergo fastigia pietatis, sunt culmina caritatis, quae uaporem gratiae pectoribus humanis adolere consuerunt, ut multa aqua extinguere atque excludere non queat caritatem et flumina eam saecularium tempestatum nulla concludant.

Cum ergo tanta ecclesiae gratia, tanta nos praemia deuotionis inuitent, praeueniamus orientem solem, occurramus ad eius ortus. antequam dicat: ecce adsum. uult se praeueniri sol iustitiae et ut praeueniatur expectat. audi quemadmodum expectet et cupiat praeueniri: dicit angelo Pergami ecclesiae: age paenitentiam, ceterum uenio tibi. dicit a ngelo Laodiciae: aemulare ergo et paenitentiam age. ecce sto ad ianuam et pulso, et si quis audierit uocem meam et aperuerit ianuam, intrabo ad e u m.

poterit intrare; denique nec resurgentem eum ciun corpore ulla clausarum ualuarum repagula retinere potuerunt, subito se apostolicis penetralibus inprouisus infudit. sed studia deuotionis tuae desiderat experiri, apostolos iam probatos habebat. aut forte in persecutione praeuenit; ubi tranquillitas est. praeueniri cupit. praeueni certe hunc quem uides solem, surge qui dormis et exsurge a mortuis, ut inlucescat tibi (\'Christus. si hunc solem praeueneris, antequam iste surgat. accipies Christum inluminantem. ipse prius in tui cordis inlucescet arcano.