Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

illo ergo ducit Christiun ecclesia, ut Adam liberet. deinde exulibus absolutis coepit mundi istius ager idoneos habere cultores et, qui erat ante ieiunus, factus est uitis aeternae plantatione fecundus. nec sic tamen spirit i libus laeta palmitibus euagatur, sed ad has uineas uocat Christum, ubi psallentes sint et orantes, ubi noctibus ac diebus fructus innoxius perseueret.

I b i, inquit, dabo ubera mea tibi. dederunt mandragorae odorem. plerique discernunt quendam inter mandragoras sexum, ut et mares et feminas putent esse, sed feminas grauis odoris. significat ergo gentes, quae ante faetebant, cum essent infirmiores euirata quadam inbecillitate perfidiae, boni odoris fructus ferre coepisse, postquam in aduentum domini crediderunt.

legimus etiam, quod mandragoras acceperit sancta Rachel a sorore sua Lia. ut concederet ei illa nocte dormire cum sancto Iacob. mandragoras Ruben primogenitus adtulerat matri suae Liae, quae

lippientibus oculis synagogae figuram accepit, quia Christi gratiam uidere non potuit hebetato debilis mentis obtutu. quo declaratur, quod fructus, quos ante synagoga a primogenito dei filio susceperat. ecclesiae concessit. sed quia illius noctis potita concubitu genuit Lia suae posteritatis heredem, impletur mysterium, quoniam credentibus apostolis reliquiae Iudaeorum per electionem gratiae saluae factae sunt. [*]( 3 cf. Ioh. 1, 29 7 ci. Ioh. 15,1 sqq. ll*Cant. 7,12-13 12 cf. DioscorHes IV 7 17 cf. Gen. 30,14.16 25 cf. Rom. 11. 3 ) [*]( 1 uineis ORml 4 spinis] add. uitiorum Pni2 castellus A religatus Mm 10 ORT a perpetuae M 5 exilio] ex illo R ecclesia Christum av 7 idoneus Jf quia Pm2 ante om.O 8 sit GMml tamen sic Pav 10 diebus et noctibusO 11 tibi] ibi AGMNTa tibi ibi 0 12deceraunt Rml 13 mandragora 0 putent esse et feminas NPav 14 odor Mm2NT odori Pml fae- tebant gie Pa 15 euersata AMN Pm1RT eiurata O 16 fructum Ov 18 lilia Rm1 19 adulterat Rml matris M 21 optatu NP 23 eoncubitu] add. roneepit et a 24 impleuit MNv 25 quod O electionem] incipit all. fragm. F )

435