Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus quartus: praeuenerunt oculi mei mane meditari uerba tua. supra ait: praeueni ἐν ἀωρίᾳ, hoc est \'ante horas, ante tempus\', hic ait \'mane\', aliud significans tempus orandi atque psallendi domino, ut sit illud prius secundum quod ait: media nocte surgebam, hoc autem iuxta illud : \'praeueni orientem solem\'. graue est enim, si te otiosum in stratis radius solis orientis inuerecundo pudore conueniat et lux clara feriat oculos somnolentos, adhuc torpore depressos.

arguit nos tanti temporis spatium sine ullius deuotionis munere ac sacrificii spiritalis oblatione feriata nocte transmissum. an nescis, o homo, quod primitias tui cordis ac uocis cotidie deo debeas? cotidiana tibi messis, cotidianus est fructus. occurre ergo ad solis ortus, ut te oriens inueniat iam paratum, ne lumina tua madido adhuc sopore marcentia primus diei fulgor exagitet.