Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

In uerba, inquit, tua speraui. Graecus έϕήλ́πισα dixit, quod est ad sperandum semper crescere et spem spei adiungere. iustus semper sperat et in aduersis positus et frequentibus adflictus aerumnis desperare non nouit, sed quo grauiora tolerauerit magis sperat et sperandi sumit profectum secundum illud oraculum: consolamini consolamini populum meum, dicit dominus. sacerdotes, loquimini iustitiam in cor Hierusalem, consolamini eam, quia repleta est deiectio et solutum est peccatum eius, quia recepit de manu domini duplicia peccata sua. quam cito dixit plenitudinem deiectionis solutionem esse peccati et repetiuit causam consolationis, eo maius esse reconciliationis insigne. quo numerosior fuerit poena quam culpa.