Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Qui rogat itaque, semper roget et, si non semper precatur, paratum semper habeat precantis affectum. pernoctabat in oratione dominus Iesus non indigens precationis auxilio, sed statuens tibi imitationis exemplum. ille pro te rogans pernoctabat, ut tu disceres quomodo pro te rogares. redde igitur ei quod pro te detulit. audi supra dicentem prophetam:

media nocte surge bam a d confitendum tibi. et tu surge uel media nocte, si non potes tota semper nocte uigilare, ut, dum oras nocte, ueri solis pectori tuo splendor inradiet, quia omnis anima quae Christum cogitat in lumine semper est, dies lucet, (si) tibi Christus adspirat. sed quia sequens uersiculus de tempore precandi euidenter expressit, in isto uersiculo actuum magis operumque arbitror quam orationis tempus intellegendum.