Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

t Uersus secundus: clam ama u i ad te, salua me, et custo d i a m t estimo n i a tua a. repetit quod ad deum clamauerit et custodem se promittit caelestium statutorum, quae caelo terraque testibus dominus deus sanxit, ut praeuaricatores elementorum testimoniis arguantur. quomodo caelum aspiciant praeuaricationis suae conscium ? quomodo fructus de terra expectent. quae nouit ingratos ? uide igitur quam non parua promittat propheta. in clamando fidelis et promptus affectus exprimitur, in custodiendo testimonia continentiae uirtus, obsequii sedulitas declaratur.