Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Uolatilia caeli omnia non serant neque metunt et deus pascit illa. quia iustitias domini custodiunt nihil sibi proprium [*](6*Esai. 29, 13 10 cf. Ps. 118, 145 13 ci. Ambros. Hex. V 19, 62 18 ci. Ambros. Hex. V 23, 79. Mela III 83 20 cf. Ambros. Hex. V 18, 60 26 cf. Matth. 6, 26 ) [*]( 2 tunc corporaliter 0 3 ore] corde Mml clamando PmlRml 4 diferre APmlB deseruire 0 referre v 5 uocem dominus AR 7 ergo] autem 0 8 ut] et Aml 10 iustificationes 0 12 rationalibus AMN Rυ, add. uel etiam irrationabilibiLs ORav 14 concubitu MN Pmla concubitui Pm2v 16 agno- uerit AGMm1 P Rm1, add. ibi Μυ 18 foenix AGMNR fenix 0 faenix P coitum Rm2 corporeum (ex-eus) Rm2 19snrgita 20 foetus AR degeneris Mml 21 foetus AM 22 influxerint R 23 im 0 24 uigore MN a obtatum MNa 25 snbolem indolis scripsi indolem subolis ARm2 indolem sobolis eel. av honoreJf )
t Uersus secundus: clam ama u i ad te, salua me, et custo d i a m t estimo n i a tua a. repetit quod ad deum clamauerit et custodem se promittit caelestium statutorum, quae caelo terraque testibus dominus deus sanxit, ut praeuaricatores elementorum testimoniis arguantur. quomodo caelum aspiciant praeuaricationis suae conscium ? quomodo fructus de terra expectent. quae nouit ingratos ? uide igitur quam non parua promittat propheta. in clamando fidelis et promptus affectus exprimitur, in custodiendo testimonia continentiae uirtus, obsequii sedulitas declaratur.