Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Clamabat ergo Moyses in corde suo, et omnis sapiens in corde suo clamat. denique sapientia cum altissima praedicatione conuocat ad craterem dicens: relinquite insipientiam et quaerite sapientiam. magnae sublimitatis, magnae uocis haec praedicatio est quae stultis sapientiam pollicetur. et Iesus dominus clamabat: si quis sitit, ueniat ad m e et bibat. et uere magna clamabat, qui uocabat homines ad regnum caelorum. ad illum uenerabilem potum, quo uitae aeternae fluctus infunditur. et tu cum oras magna ora. id est ora quae aeterna sunt. non caduea.

ora quae diuina sunt atque caelestia, ut sis sicut angeli in caelo. noli orare pro pecunia, quia aerugo est, noli pro auro, quia metallum est. noli pro possessione, quia terra est; oratio ista ad dominum non peruenit. non audit deus nisi quod dignum sius ducit esse beneficiis, sed audit piam uocem, plenam deuotionis et gratiae. [*]( 5.8.10 Ex. 14, 15 16 cf. Prou. 9, 3 17* Prou. 9, 6 20 loh. 7, 37 24 cf. Matth. 22. 30 ) [*]( 1 ferensj offerens ΜΟυ, om.N 2 pr. et om. N querelas AGRm1 quereJias Pm1 querelis eet. av 5 deus OP 8 taeebat-audiebatur om. cadd. praeter 0 10 uiris] ueterii AR iuris Oa ueris Ptnl nimis Pm2 13 annuntiare P 16 cum exp. R 17crateram GMNOv 18 pr. magna AR sublimitasRtn2 19 quae om.P dominus iesus OR ir. 20 exclamabat Rv 21 et uerej et uoce uere o 22 totum A fructus AP R impenditur 0 23 id estj adJ. ea a nonj add. quaeOv 26 terrena NPmlT ista oratio MNPav non penienit ad deumM deum a 27 beneficiis esse 0 28 sedj sed ad ARm1 )

428