Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

stabat ergo Moyses maestus sollicitus anxius populi et periculis et querellis, expectans fidem caelestium promissorum, et tacitus secum ipse uoluebat. qua tandem dominus ope iniuriae inmemor, memor gratiae subueniret. dicit ad eum dominus: quid clamas ad me? sonum eius non audio, uocem eius agnosco; silentium eius lego, clamorem eius in operibus deprehendo. clamabat populus et non audiebatur. tacebat Moyses et audiebatur.

non populo dictum est: quid clamas ad me ? non enim ad deum clamabat populus qui iniusta to et uiris indigna clamabat. sed Moysi dictum est: quid clamas ad me?, hoc est: tu solus ad me clamas qui de me speras. tu solus ad me clamas qui uirtutem meam excitas, tu solus ad me clamas qui per uniuersam terram adnuntiari meum nomen expectas.

Clamabat ergo Moyses in corde suo, et omnis sapiens in corde suo clamat. denique sapientia cum altissima praedicatione conuocat ad craterem dicens: relinquite insipientiam et quaerite sapientiam. magnae sublimitatis, magnae uocis haec praedicatio est quae stultis sapientiam pollicetur. et Iesus dominus clamabat: si quis sitit, ueniat ad m e et bibat. et uere magna clamabat, qui uocabat homines ad regnum caelorum. ad illum uenerabilem potum, quo uitae aeternae fluctus infunditur. et tu cum oras magna ora. id est ora quae aeterna sunt. non caduea.