Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

denique potuit deus eum uoluntati suae facere oboedientem, sed eius poena omnes uoluit emendari, ideoque dicit ad eum dominus: quia ad hoc ipsum te suscitaui, ut ostendam in te uirtutem meam et adnuntietur nomen meum in uniuersa terra. non utique dominus suae laudis, sed nostrae correctionis incrementa quaerebat.

Omnes ergo sapientes dicunt: iustus es, domine, e t rectum iudicium tuum. neque enim tradimur aduersariis sine iudicio ipsius neque sine ipsius iudicio in tribulationes uenimus. haec iustorum est consolatio, hoc est domini iudicium, denique et supra habes: memor fui iudiciorum tuorum quae a saeculo sunt et me consolatus sum. aduertis ergo quia domini iudicia consolationes sunt.