Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Qui quaerit igitur tribulationem, non refugit, qui non refugit, inuenitur; non enim refugit qui mandata dei sensu operibusque meditatur. nam utique illum athletam certamina inueniunt, qui in usu exercitii fuerit constitutus; qui uero exercitium dereliquerit, sine dubio non poterit repperiri, quia indignus est ut quaeratur. Dauid ergo quasi bonus athleta dicit: tribulatio et necessitas inuenerunt me, quia paratum semper habuerunt, non refugientem necessitatum et tribulationum proelia, sed petentem.

Sequitur: iustitia testimonia tua in aeternum; intellectum damihi eorum et ui fica m e. quis tantus, qui possit intellegere domini testimonia? et ideo [*](12 Ps. 114, 3—4 13*Ps. 117, 5 22*Ps. 118, 143 25*Ps. 118, 144 ) [*]( 1 surgens OR 3 in eum] ei ? in eo Ov qui ANPRTa quod Ov iam om.PTa 5 domiuationis Rml 6 tribuerit Rml 8 ergo om. GM 11 quod] quid GMRm2 15 dignos nos 0 tad. Monac. 2564, ct. populos, qui-possimus tractal. 19. 28 facit nos PRctv qui] ut 0 16 autem est 0 17 qui quaerit] quique PmlR qui non refugit om.GM 18 qui] quia GM. om. O set sensu 0 19 adhletam G adletam M certamini ARml 20 derelinquerit ARm1 21 reperiri N0Rm2av quia] qui AMOP m1 Rav 22 adletaM 25 Sequitur om.a, acU. Viil ABml uerstis VIII MN P VIII uersus Rm2 iusticia 0 cod. Monac. 2564 b insta cet. aμ26 eonim om.M. )

421
intellectus a domino postulandus est, cuius tanta est uis, ut initium eius sit plenitudo uirtutis. denique scriptum est: pietas a autem in deo initi u m intellectus, quae uirtutum omnium fundamentum est huinanarum renun et caelestium disciplinam. pietas amica deo, parentibus grata, dominum conciliat, necessitudines fouet, dei cultura, merces parentum, filiorum stipendium; pietas, inquam, iustorum tribunal, egenorum portus, miserorum suffugium, indulgentia peccatorum.

Qui habet intellectum, ipse uere est pius; intellegit enim humanae lubricum fragilitatis et cito ignoscit erranti. intellegit commune nobis datum naturae ususque consortium et ideo pauperibus tamquam debitum soluit, non infitiatur tamquam indebitum. intellegit uices esse calamitatum et ideo tamquam naufragis mundi istius portu quodam suae humanitatis occurrit. haec perfecta fecta in hominibus, haec plena in deo laus est.