Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus septimus: tribulatio et ne c e ssitas inuenerunt me; mandata tua meditatio mea e s t. quaerunt tribulationes et necessitates iustum et interdum inueniunt, interdum non inueniunt eum. inuenitur cui corona debetur, non inuenitur qui idoneus certamini non probatur. tribulatio igitur uelut quaedam gratia est; denique sacrificium deo spiritus contribulatus. an non est gratia quae operatur patientiam ? qui ergo nouerat tribulationis profectum esse, quaesitus a tribulatione inuentus est nec refugit.