Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

populum meum, quia recepit de manu domini duplicia peccata. discite unde Plato haec sumpserit. eruditionis gratia in Aegyptum profectus, ut Moysi legis oracula, prophetarum dicta cognosceret, audiuit consolationem populi, qui supra peccati modum uidebatur fuisse punitus,

et hunc locum quadam adopertum dote uerborum in dialogum transtulit quem scripsit de uirtute. quem locum tamen dominus in euangelio plenius conprehendit et apertius declarauit, dicens per Abrahae personam ad illum diuitem saeculi huius: fili, recordare quia recepisti bona in uita tua et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolationem habet, tu uero cruciaris. et in his omnibus inter uos et nos chaos magnum firmatum est, ut hi qui ueniunt hinc transire ad uos non possint neque inde huc transmeare. sed iam audiamus quid iustus in consolando se loquatur.

Iustus es. domin e, et rectum iudicium tuum. [mandasti iustitiam testimonia tua et ueritatem tuam nimis.] uere iustus uir qui lacrimis profluens, inuolutus aerumnis, graui supplicio delicta persoluens non