Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Accipiamus et sic: lex dei non typus, non umbra. non exemplar caelestium. sed ipsa caelestia. unde et scriptum est. quia finis legis est Christus. non defectus utique. sed plenitudo legis in Christo est, quia uenit legem non soluere. sed implere. sicut enim testamentum est uetus, sed omnis ueritas in nouo est testamento. ita et lex per Moysen data figura legis est uerae. ergo illa lex ueritatis exemplar est; in exemplari enim agni sanguis effunditur. in ueritate Christus immolatur.