Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

non est ista in aeternum iustitia. multi iusti plerumque grauiter deliquerunt non habentes aeternae fructum iustitiae. soli deo suppetit in perpetuum per omnia possidere iustitiam, qui pascit iustos et iniustos; non enim beneficiis solis referenda iustitia est, sed illa est uera iustitia, quae ipsis quoque defertur inimicis, meritoque ait Iustitia dei: diligite inimicos uestros.