Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur: iustitia tua iustitia i n aeternum e t l e x tua uer ita s. possunt quidem singuli facere opera iustitiae, sed non in aeternum manentia. diues ille, cui abundarunt in hoc saeculo diuitiae, fortasse fecerit aliqua opera iustitiae quo-

rum remunerationem in praesenti uita acceperit, quod non magna fuerint opera illa nec remuneratione digna perpetua. quid quod, etiamsi facimus opera aliqua iustitiae, facimus tamen non continua, sed rara? plerique non rapiunt aliena, sed nesciunt de proprio largiri; alii inuadentes indebitas facultates. quo speciem iustitiae sibi quaerant, solent conferre pauperibus.

non est ista in aeternum iustitia. multi iusti plerumque grauiter deliquerunt non habentes aeternae fructum iustitiae. soli deo suppetit in perpetuum per omnia possidere iustitiam, qui pascit iustos et iniustos; non enim beneficiis solis referenda iustitia est, sed illa est uera iustitia, quae ipsis quoque defertur inimicis, meritoque ait Iustitia dei: diligite inimicos uestros.