Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Dicat ergo: iuuenis sum et despectus, quia Christus in paupere atque despecto mundum redemit, quia Christus humilitate diabolum uicit. dicat: \'despectus sum ̒, quia cor humiliatum deus non spernit, quia despectus ille Lazarus in Abrahae nunc requiescit sinu et diues ille iactantior adfligitur in inferno. despectus erat Moyses nec sibi idoneus uidebatur, cum ad liberandum Hebraeorum populum mitteretur. despectus erat Hieremias.

qui dicebat: dominator domine, ecce nescio loqui, quia iuuenis sum ego, sed facilius iste despectus eligitur; denique dicitur ei: noli dicere quia iuuenis sum ego, quia ad omnes quoscumque misero te abibis et per omnia quaecumque mandauero tibi loqueris. ne timueris a facie eorum, quia ego tecum sum, dicit dominus, ut te 1 iberem. despectus erat ille publicanus, qui oculos ad caelum non audebat leuare et ideo facilius quam ille Pharisaeus exaudiebatur; omnis enim qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. [*]( 9*Ps. 118,141 11 cf. Ps. 50, 19 12 cf. Luc. 16, 22 14 cf. Ex. 3,11 16*Hier. 1, 6 18*Hier. 1, 7 23 cf. Lac. 18,13 25 Lnc. 18,14 ) [*]( 1 iuuentus MNOPm2av displicabilis G dispicabilis MNPm1Rm2 2 proprior MNPml Rml tumentis Aml timenti Oml 6 quia Mm1 quam Om1 7 putetur Mm2P 9 dispectns A 10 atque] et 0 dispecto codd. praeter O (sic saepe ANPR) redimet ARml 14 nec] ne ABml lopopolum hebreorum AR 18 elegitur Mml 19 omnes] add. ad ΑΜμ 20 te in ras. m2 R, om.A per om. a 21 timeas ANO av 22 liberem te Naυ 24 farfcaeus AR 26 humiliauerit Ου )

416