Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Non ergo supemacuo Christus aduenit. iam potest dicere homo: iuuenis ego sum et despectus, qui erat ante in populo priore senex superbus. dicit: iuuenis sum et despectus, quomodo ecclesia: nigra sum et decora. praemisit nigram, ut augeret decorem; sic et hic praemisit iuuenem, ut augeret humilitatem. non dixit: \'nigra sum decora\', ne quod nigrum est decorum aestimaretur, nec dixit: \'iuuenis sum despectus\', [*](8*Phil. 2, 6—8 14 I Tim. 2, 5 15*Ioh. 1, 14 21.22*Ps. 118, 141 23*Cant. 1, 5 (4) ) [*]( 1 tunc-infirmitas om- P aestimatur] add. esse a 2 morum] add. est Ta nincit AR 3 sic scripsi si codd. av 3.4 paradyso A31R 4 e] a b 5 inflabatur 0 cod. Monac. 2664 v inflabat eel. a 6 inuenire GM poterit ARml 7 omnes R Iesus om. O 8 arbitratus] add. est a 9 serui] sibi GMnilP serui sibi av et specie om.P 13 hominis accepit 0 homini ARml et om. PRa 14 alibi dicit O 16 inqiiid GMPml 17 gratiae AmlNOv ueritatis NOv 19 estimare 0 20 ergo] enim a superuacue M 21 dispectus PmlSml is dixit 0, add- ergo a 23 dispeetus Rm1 quomodo] add. et d dicit Ov 24 decoram NPTa iunenis O 25 sum] add. et Rm2 25 dispectus NPm1 Rm1 )

415
ne iuuentas despicabilis putaretur, sed ait: \'iuuenis\' et, quod mireris, ̒humilis ̒. non \'superbus\', deiecto propior quam tumenti. sic et 101:

nigra sum superiore peccato, sed decora confessione peccati ei correctionis studio atque amore uirtutis. quamuis ergo \'et\' syllaba, ut grammatici appellant, coniunctiua sit, habet tamen distinctionem, qua confusio disiungitur ac separatur, ut, si dicas Ambrosium Bassum intus esse, unus putatur, sin autem asseras Ambrosium et Bassum intus esse, duo utique intelleguntur.