Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique sic consideremus: in paradiso defecit humilitas et ideo uenit e caelo; in paradiso orta est inoboedientia et ideo oboedientia cum saluatore descendit. inflabatur caro. unde subiectio mansuetudinis inueniri non poterat in terris; intumuerat omnis praeuaricatoris hereditas. ueniens dominus Iesus primum se exinaniuit. non rapinam arbitratus esse se aequalem deo, formam serui accipiens; et specie inuentus ut homo humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem.

non te moueat, quia scriptum est \'ut homo\'; non enim similitudinem suscepit hominis, sed ueritatem. nam et ipse apostolus ait alibi: mediator dei et hominum. homo Christus Iesus, et ut de euangelio adferamus exemplum: uidim u s, inquit Iohannes, gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratia et ueritate. numquid. quia dixit \'quasi unigeniti\', similitudinem magis unigeniti quam ueritatem uoluit aestimari?