Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Haec generalia. sed etiam specialis singulis christianis suppetit praerogatiua dicendi: iuuenis ego sum et despectus, si humilis corde sit, si mitis atque mansuetus. dicat ergo: iuuenis ego sum et despectus, praemittat aetatis generalem iactantiam. quo plus commendet humilitatis suae gratiam. non mirabilis humilitas in senectute, quae effeta uiribus, fracta debilitatibus, tristis doloribus, anhela suspiriis, cocta curarum aestibus et ipso uiuendi maesta fastidio alacritatem est oblita iactantiae.

rara sane in iuuenibus est humilitas ideoque miranda. dum aetas uiget, dum uires solidae, dum sanguis aestuat. dum sollicitudo nescitur, dum ignoratur debilitas. dum laetitia frequentatur, tunc feruet iactantia. tunc se iuuentutis superbus extollit affectus, tunc humilitas quasi uilescit, abiecta contemnitur, [*]( l*Ps. 118, 141 6 Ps. 50, 6 8 cf. Luc. 7, 30 14.16*Ps. 118, 141 15 cf. Matth. 11, 29 22 aetaa uiget] cf. SaJI. Gat. 20,10 uires solidae] cf. l erg. Aen. 2, 6.39 sanguis aestuatJ cf. Seren. Samon. 709 ) [*]( 2 dispectus APmlRml 5 praestolatur Reorr. av praestat A praestatiir G postulat MNP sperat 0 indulgentia G 6 peccatorum NPav 7 iustificeris] add. domine M 8 farisei AR 9 baptismum ARml legistis T nec] non Mm2PTa 11 sacra 0 remissiones Pml 12 inoffensa 0Pm2r indefensa ARml indefessa eel. a 13 haec—specialis] haec generalis et spiritalisO 14 dispectns ARml 15 sit OPs. l., om. cet. α 16 dispectus APm1Rml praemittit Pm2 18 effeta] et freta APmlR affeta G effecta 0 19 fractaJ freta APmlR 21 rare 0 in om. O 22 aestas M uiret GM oiuit NPT solidaej add. sunt a exaestuat v 24 tunc-tuncj dum—dum 0 25 uiliscit Ga uilescet Rml nilis et MNPT )

414
tunc subiectio degeneris conscientiae aestimatur infirmitas. grandis igitur morum adsuefacienda maturitas, quae uincat naturam.