Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

non iustificauerunt Pharisaei qui baptin Iohannis baptismo noluerunt, ut in euangelio legisti. nec solum iustificare satis est, sed etiam non obliuisci iustificationum dei. id est ut intemerata gratiae spiritalis dona custodiat et sacrae remissionis munera inlibata atque inoffensa conseruet.

Haec generalia. sed etiam specialis singulis christianis suppetit praerogatiua dicendi: iuuenis ego sum et despectus, si humilis corde sit, si mitis atque mansuetus. dicat ergo: iuuenis ego sum et despectus, praemittat aetatis generalem iactantiam. quo plus commendet humilitatis suae gratiam. non mirabilis humilitas in senectute, quae effeta uiribus, fracta debilitatibus, tristis doloribus, anhela suspiriis, cocta curarum aestibus et ipso uiuendi maesta fastidio alacritatem est oblita iactantiae.