Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed miramini Moysen, quia patres uestros per mare siccis duxit uestigiis. Moyses non imperauit, sed impetrauit, non iussit mari, sed seruiuit iubenti fluctibus. Moysen laudatis. quia regem Pharao cum exercitu suo mersit. Moyses orabat et alius imperabat, Moyses precabatur, Christus operabatur, Moyses fugiebat. Christus

insequebatur, Moyses columnam sequebatur, ut nocturnas tenebras declinaret, Christus inluminabat. Moysen agnoscitis, qui aquae amaritudinem temperauit, Moysen agnoscitis, qui aquam produxit de petra: Christum non agnoscitis, qui ueri illius Aegyptii regis strauit exercitum et abyssi mersit profundo, qui nos liberat cotidie de mundi huius fluctibus. ne nos saeculi procella demergat. quid profuit patribus transire per Mare Rubrum, quibus ad terram resurrectionis non licuit peruenire ?

quicumque enim exierunt de Aegypto, perierunt in deserto. mortuus est Aaron, mortua est Maria, mortuus est et ipse Moyses; solum Iesum Naue nominis sacri similitudo seruauit. plaudat Iudaeus, quia sitienti illi undam saxa uomuerunt: mihi de corpore dei fons fluxit aeternus. meas amaritudines bibit Christus. ut mihi suae donaret gratiae suauitatem. [*]( 2 II Cor. 3, 17 3 cf. Eph. 1, 7 4 Ioh. 6, 35 14 cf. Ex. 15, 23-25 15 cf. Ex. 17,6 16 cf. Apoc. 20, 2-3 ) [*]( 2 domini spiritus M libertas] add. est 0 3 quis] qui AN Rmla 6 et uidistis eum om O 7 ei] eum et 0 possetis AmlRtnl positis G 8 duxit siccis 0 9 uestigis M inperauit P impetrauit] obtemperauit NT 11 farao AGMR pharaonem 0 faraho P inperabat P 12 predicabatur AR pr. Christus] dominus iesus 0 alt. Christus] iesus 0 14 agnoscis a ier qui R, quia eel. av 15 temperabat 0 qui] quia Mm20Pav 16 ueri] uirili AR aeri illi GJlml regis om. Na 17 exercitum strauit P Iiberat] seruat 0 cotidie Hberat R cottidie M 18 saeculi] add. huius AGOav dimergat NPTa 2D resarrectionis AGPm2R remissionis Pml repromissionis eet. av; at cf. Explan. ps. 36, cap. 48 exiT. 22 hiesum 6MR sacris AGRml 23 Iaadat Ptn2 24 meam amaritudinem a )

413