Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

unde et dominus ait : iam uos mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis. hic est ignis qui ardet ante dominum; nisi enim quis flagrantiam deuotionis adsumpserit, praesentiam domini habere non poterit. accende hunc prius ignem in mentibus tuis, ut Christi tibi lumen effulgeat.

hoc igne urebatur rubus et non exurebatur; urit enim sermo unus, ut corrigat conscientiam peccatoris, non exurit, ut perdat. hic ignis hebetare, hic ignis extinguere materialium saeua flammarum consueuit incendia; denique Hebraei hoc igne succensi fornacis ardentis uaporem nec timere nec sentire potuerunt. merito ergo bonus seruus diligit ignitum domini alloquium quo induitur caritas, quae excludit timorem.

Pulchre autem addidit \'nimis\', quia omnis quidem doctor inflammat audientis affectum, sed supra omnes sermo est dei, diuisiones artuum et intima penetrans medullarum. tripliciter ergo describe tibi ignitum alloquium dei, uel quod mundat uel quod accendit uel quod inluminat audientes. ideo ait dominus: [*]( 3*Luc. 24, 32 6 cf. I Cor. 3, 12-13 11 loh. 15, 3 12 ct Leu. 6,12 15 cf. Ex. 3, 2 19 cf. Dan. 3, 50 21 cf. I Ioh. 4.18 23*Ps. 118, 140 24 cf. Hebr. 4, 12 ) [*]( 1 uaporantiO cleopas 0 cod. JImUJc. 256i CIeophas cet. av 2 inj ad ha 3 cum facerent M 7 posito a illud apostolicum v hoc—8 argentum om. 0 8 merum υ morum codd. a, add. uel ΜΝΡΤα igni A 9 feoum OMNOPv lOhoc Jml 13 sumpserit a 14 primum Na 17habitare AGMmlRmlBTa, add. christum per fidem facit Tm2a 21 eloqumm ΜΝΟμ 24 est sermo AMav domini estO 25 artium Om1 26 describe tibij deseri- bitur GM ignitam om.0 adloquium P eloquium ,« 27 ali. quod om.O )

408
scrutatus sum Hierusalem ad lucernam, sed neminem in ea uel qui mundaretur uel qui accenderetur aut inluminaretur inuenit; ideo eam in tenebris dereliquit.