Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ignis ergo hic sermo Christi est, et bonus ignis qui calefacere nouit, nescit exurere nisi sola peccata. hoc igne super bonum fundamentum positum apostolicum illud aurum probatur, hoc igne illud merum operum examinatur argentum, hoc igne pretiosi illi lapides inluminantur, faenum autem et stipula consumitur. mundat ergo hic ignis animum. consumit errorem.

unde et dominus ait : iam uos mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis. hic est ignis qui ardet ante dominum; nisi enim quis flagrantiam deuotionis adsumpserit, praesentiam domini habere non poterit. accende hunc prius ignem in mentibus tuis, ut Christi tibi lumen effulgeat.

hoc igne urebatur rubus et non exurebatur; urit enim sermo unus, ut corrigat conscientiam peccatoris, non exurit, ut perdat. hic ignis hebetare, hic ignis extinguere materialium saeua flammarum consueuit incendia; denique Hebraei hoc igne succensi fornacis ardentis uaporem nec timere nec sentire potuerunt. merito ergo bonus seruus diligit ignitum domini alloquium quo induitur caritas, quae excludit timorem.