Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

releuantur solutione poenarum qui non absoluuntur commendatione meritorum. tertium est, cum lacrimis crimen abluitur, ut est illud: discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudiuit dominus uocem fletus mei. quod etiam hoc loco et plerisque locis in libro Psalmorum facile repperitur.

Consolatio igitur prima ordine, quoniam non obliuiscitur deus facere misericordiam neque in aeternum proicit quos putauerit cohercendos. secunda. quod decursis suppliciis, quae propter peccata nostra tolerauimus, ad ueniam pertinemus.